monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 6
Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur iudicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras ; et postmodum is qui vivens egressus fuerat a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire . Ecce illum discipuli iam viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mor tuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa iam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur Revivisce, sed Veni foras. Omnis quippe peccator dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsum latet, in suis penetralibus occultatur. Sed mortuus venit foras, cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur Veni foras. Ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? Foras iam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. Haec de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum iuste an iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subest, et cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel iniuste; nec pastoris sui iudicium temere reprehendat, ne etsi iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat. Sed quia haec breviter per excessum diximus, ad expositionis ordinem redeamus.